The following is the original Latin of the passage from Bontius (1658) translated in the text: “Plinius, ille Natura Genius, lib. 7 cap. 2, de Satyris dixit: Sunt & Satyri, subsolanis in Indiis locis & montibus pernicissimum animal; tum quadrupedes, tum & recte currentes humana specie & effigie, propter velocitatem non nisi senes aut aegri capiuntur. “Ast quod majorem meretur admirationem, vidi ego aliquot utrusque sexus erecte incedentes, imprimis eam (cujus effigiem hic exhibeo) Satyram fœmellam tanta, verecundia ab ignotis sibi hominibus occulentem, tum quoque faciem manibus (liceat ita dicere) tegentem, ubertimque lacrymantem, gemitus cientem, et cæteros humanos actus exprimentem, ut nihil ei humani deesse diceres praeter loquelam. Loqui vero eos easque posse, Iavani aiunt, sed non velle, ne ad labores cogerentur: ridicule me hercules. Nomen ei indunt Ourang Outang, quod hominem silvae significat, eosque nasci affirmant e libidine mulierum Indarum quæ se Simiis & Cercopithecis detestanda libidine miscent.” |
Most shared on Macroevolution.net: