“De canium et simiarum coitu et inde natis hybridis ambiguus adhuc haesito. Nimis diuersa videntur animalia. Duo interim mihi innotuerunt exempla, ubi canes femellae e simiis masculis gravidae factae dicuntur, quibus omnem negare fidem, nefas ducerem. Alterum in terris Schwarzburgicis accidit; hybridi huius iconem, curate depictam, possidet Excell. Büttnerus benigneque mecum communicavit. Canem refert, domestici minoris statura, colore luteo flavescente; oculi, auriculae, collare pilosum a cane vulgari differebant, paternis vero iisdem partibus simillimos esse, relatum est. Alterum Francofurti ad M[oenum] ante decennium fere accidisse, testis oculatus, fide maxime dignissimus, retulit: peperisse catellam ex Simia Diana L.[innaeus] foetum, ferocitate, ingenio, habitu gibboso, et cauda longiore patri simillimum. Rem indagandam relinquimus iis, quibus fortassis occasio érit curatius observandi; notae enim sunt diffcultates, quae in huiusmodi experimentis occurrunt. Aegre ejusmodi animalia in quibus periculum facere animus eft, ab aliorum consortio arceri possunt ita, ut simul coeundi appetitus in iis servetur; porro si quid fortuito pulli peculiare habent, statim illud diversis parentibus tribuí solet etc. Quod mihi suspecta reddidit eiusmodi facta, illud praesenim est, quod plures, utriusque generis diversaeque speciei simias, medios inter canes, itidem vtriusque iexus per plures annos continuo versantes cum iis ludentes etc. viderim, nec tamen ex dictis quidquam ipsis acciderit.”
Most shared on Macroevolution.net: