“Ursum accepi ex montibus Allobrogum puellam in speluncam rapuisse, eandemque venereo complexu et osculatione prosecutum fuisse : atque ex pomis agrestibus, quae permulta quotidie in speluncam inferret maturiora studiose delegisse, eidemque edenda amatorie dedisse, ac nimirum cum ad cibi inquisitionem proficisceretur, ingenti saxo speluncam, ne puella exire posset, occludisse. Cum autem post longam inquisitionem parentes ursinum latibulum praeterirent, suam peradolescentem animadvertisse, saxoque aegre depulso, eam recepisse.”
Most shared on Macroevolution.net: