The following is the original Latin (from Zacchias 1651, p. 504) of the translated passage quoted in text.


“Denique de Hippotauro aliquid dicam. Mulus erat, vel quomodocunque appellare libet, animal ex Tauro, & Equa natum, facie bovina, caetera a reliquis mulis non dissimile, nisi quod tibias bovinas haberet, etiamsi pedibus & ungulis equinis dotaretur. Ejus magnitudo communi, vel mediocri erat minor, pilo crasso, ac duro, dentibus omnibus, tam superioribus, inquam, quam inferioribus erat insignitus, ob id neque ruminabat; vox illi indistincta erat inter mugitum & hinnitum, quam neque facile explicabat, neque tamen Mulorum ipsorum voci eam facile assimilasses. A matre tantum videbatur caetera omnia desumpsisse, a patre perpauca, e Gallia, ubi frequentiora nascuntur haec animalia, illum attulit Card. de Comitibus, si recte teneo, & Scipioni Card. Burghesio dono dedit. Viribus erat validis, gressumque habebat firmum ac suavem. Vixit annis duobus supra triginta: vita functus est, quod foenum, & duriores cibos mandere dentibus non potens, integros deglutiret.”


Most shared on Macroevolution.net:



Human Origins: Are we hybrids?

On the Origins of New Forms of Life

Mammalian Hybrids

Cat-rabbit Hybrids: Fact or fiction?

Famous Biologists

Dog-cow Hybrids

Prothero: A Rebuttal

Branches of Biology

Dog-fox Hybrids